Sposób przedstawiania dziejów przez historyków wczesno-bizantyjskich (V i VI w.)

  • Józef Kuranc

Abstrakt

QUA RATIONE SCRIPTORES RERUM BYZANTINARUM V ET VI SAECULI USI SINT IN HISTORIARUM LIBRIS COMPONENDIS

In hac dissertatiuncula auctor proposuit sibi textu Graeco e fragmentis historicorum V et VI saeculi sumpto adiutus operum illorum temporum veram imaginem exprimere. In parte I demonstravit scriptores rerum aetatis Byzan- tinae neque Thucydidem neque Polybium in operibus suis componendis secu- tos esse, sed rhetorum modo omnia, quae gererentur, pulcherrime describere studuisse. Ut lectoribus suis placere eorumque animos movere possent, historia- rum libris mirabilia quaedam, viros strenuissimos, claras eorum virtutes inse- ruisse; inde minus studuisse veritati, sed praecipuae curae illis fuisse linguam elegantem, stylum dilucidum, enuntiationes, venuste formatas, imagines velut pictoris penicillo depictas.

Pars II descriptionem rerum statum illius aetatis continet, e qua materiam utilem ad opera sua conscribenda historici secundum rhetorum regulam plenis manibus sumere possunt; imperatores ignavi, duces et usurpatores ambiciosi ac strenui, mulieres fortes gubernacula rerum publicarum pro maritis ignavis- et fratribus capessentes: en Aelia Eudoxia pro Arcadio, Pulcheria et Athenais Eudocia pro Theodosio Minore imperantes; illi duces viam munientes imperato- ribus aut solio purpuraque dominos suos prohibentes: Aëtius, Stibcho, Ricimer, Odoacer; barbarorum potentissimi reges: Hunnorum Attila, Vandalorum Gen- aériens, Gothofum Theuderichua; omnibus autem anteponendi videntur Iusti- nianus ille cum uxore sua, qui regimen rerum manibus tenent et Gothis Vanda- lis devictis potentiam sibi summam parant non solum Belisarii militum armia, sed etiam artificum manibus et scriptorum ingeniis atque arte. Bella ab Hunnis, Avaris, PersÎB, Germanorum gentibus excitata, Roma bis capta atque diruta, rerum humanarum inconatantiae exemplum historicis permultas imagines ad describendum praebent.

III parte fragmentorum tranalationes e Graeco in Polonum afferuntur: Ex Olympiodoro Thebaeo-duae, e Prisco Panita — très, e Malcho Philadel- phensi — duae, e Procopii Caesariensis Bello Vandalico et Historia, quae dici- tur arcana, — duae, e Menandro Protectore — très; quibus historicorum operum vis atque natura perspicitur.

IV parte operum Byzantinae aetatis propria haec colliguntur:

  1. Exsistunt in eisdem temporibus cum Chronica nuda atque attenuata, tum scripta pulcherrime summa cum arte composita.
  2. Hac in aetate describuntur res a magistris dicendi, ab oratoribus, a viris summis honoribus ornatis, qui in media re publica versantur.
  3. Historici hanc rationem sequuntur, ut alter alterum continuet; nullam partem in ordine rerum Byzantinarum relictam esse volunt, sed quasi catenam bistoriae perfectam.
  4. Lingua utuntur vetere, non Graecitate suae aetatis, sed Herodoti et Thucydidis percipiunt voces, enuntiata, sententias.
  5. Saepe in levibus rebus versantur, singularia, quae sane mi nimi momenti videntur, tractant.
  6. In rebus perscribendis permagni faciunt imperatorem, duces, res bellicas.
  7. Historicos antiquissimos : Herodotum et Thucydidem in memoriam revo- cant eosque imitantur.
  8. Nonnidli praeterita litteris mandant, plures tamen suis temporibus perscribendis operam dant.
  9. Secundum antiquorum legem volunt opus, quo res gestae describantur, colorem et decus poëticüm atque oratorium redolere,
  10. Ut olim Herodotus et alii, ita Byzantinae aetatis historici hac mente res gestas conscribunt, ut clara maiorum facta posterorum memoriae serventur.
Opublikowane
2019-04-23
Dział
Artykuły