Z problematyki castitas westalek

  • Leokadia Małunowicz

Abstrakt

DE CASTITATE VIRGINUM VESTALIUM

In hac re investiganda nonnullae quaestiones oriuntur, quibus solvendsi parum antiquorum testimoniis adiuvamur. Quibus de causis Romani Vestae sacerdotes castas esse voluerint, non est perspicuum atque variis modis a viris doctis explicatur. Perperam adhiberi mihi quidem videtur vox ,,voti“, curn de Ve- atalium castitate agitur, nam ad sacerdotîum Yestae tenera puellae, quae alieni arbitrii erant, eligebantur. Primis temporibus Vestales perpetuo sacerdotio ca- ititatique addictae erant, postea 30 annis delapsis Vestae sacra deserere sineban- tur, quo iure perraro usae esse videntur. Quaestio maxima est, in qua re casti- tas posita sit; utrum virginitate tantum amissa an etiam levibus verbis moribus- que pravis violari, potuerit. Quibus modis a pontificibus vestales suspectae see- leris convinci solitae sint, nos quidem latet. Mirum videtnr, quod in ultimo vitae discrimine virgines obstetricibus testibus non se defendebant.

At si stupri tantum convicta Vestalis morte puniebatur, quid de infante fiebat? Nisi forte omnes impune cum viris accubebant aut prolem conceptam ne parerent, operam dabant. Quae castitatem amiserat utrum praegnans defo- diebatur, an tum demum cum peperisset? Quod de Rheae Silviae narratur, argu- mento esse videtur in Vestalibus puniendis legem servatam esse, qua caveba- tnr, ne gravidae feminae morte plecterentur. Quem morem etiam Caesarum aetate viguisse passione S. Felicitatis docemur. At nusquam in fontibus antiquis Vesta- linm infantes, Romulo Remoque exceptis, memorantur. Quod Vestales sceleris reae vivae defodiebantur, religionis causa fiebat, sed quid sibi voluerit id supplicium, inter viros doctos non constat.

Opublikowane
2019-04-23
Dział
Artykuły