Demokryt w relacji Teofrasta

  • Henryk Wójtowicz Catholic University of Lublin
Keywords: Katolicki Uniwersytet Lubelski

Abstract

[Abstrakt tylko w j. łacińskim / Abstract only in Latin]

De Democrito in narratione Theophrasti

Commentationis huius auctor de Democrito et Theophrasto in introductione breviter narrat et deinde fragmenta ex operibus Democriti ab Eresio decerpta enumerat atque in linguam Polonam transfert et illustrat.

Fragmentum A 129 = CP (De causis plantarum) 6, 1, 6; Frag. A 130 = CP 6, 2, 1; Frag. A 131 = CP 6, 2, 3; Frag. A 132 = CP 6, 7, 2; Frag. A 163 = CP 6, 17, 11. De Democrito etiam in CP 2, 11, 9; 6, 1, 2; 6, 6, 1; 6, 10, 3 Theophrastus dicit. Frag. A 133 scriptum Theophrasti, quod De odoribus (64) inscribitur, Frag. A 135 autem scriptum, cui titulus De sensibilibus (49-83) est, attinet. Duo scripta novissima a Danuta Gromska et Georgio Schnayder in linguam Polonam translata sunt.

Enuntiationes Theophrasti in opere botanico, quod De causis plantarum inscribitur, atque in scriptis naturalibus, quibus titulus De odoribus et De sensibilibus est, allatae et ut fragmenta in editione Hermanni Diels (Die Fragmente der Vorsokratiker) inventa, Democriti sententias de rerum natura et subtilem aestimationem rationis Abderitae ab Eresio factam describunt.

Published
2019-08-28
Section
Articles