Reakcja Tertuliana na współczesną obyczajowość – kwestia stroju chrześcijańskich kobiet

  • Adriana Wójtowicz Jagiellonian University in Kraków
Keywords: early Christianity; Tertullian; customs and morals; woman; dress; clothing

Abstract

[Abstrakt tylko w j. łacińskim / Abstract only in Latin]

Quaestiones de moribus ad habitum mulierum Christianarum ornatumque earum pertinentes apud Tertullianum obviae

Commentatione mea imprimis id egi, ut explicerem, quid Quintus Septimius Florens Tertullianus scriptis suis de feminis opinatus esset. Maximam operam dedi, ut praecepta ad mores pertinentia mulieribus a Tertulliano data diligenter studerem et describerem. In animo mihi fuit etiam exponere ea, quae auctor ipse de moribus a feminis postulabat.

Operibus suis Tertullianus Carthaginiensibus dedit praecepta multa de modo vivendi Christianorum eorumque moribus probis. Opuscula nonnulla praecipue mulieribus Christianis in Africa septentrionali viventibus dedicavit, quae De cultu feminarum libri duo, Ad uxorem libri duo, De exhortatione castitatis et De virginibus velandis inscripta commentatione mea exquisita sunt.

Tertullianus igitur scriptis suis responsum paganorum confessorumque suorum opinionibus de feminis Christianis dedit. Auctori illi imprimis in animo fuit, ut faceret explicaretque modum vivendi mulieribus Christianis solis proprium moresque earum cum paganarum consuetudinibus compararet.

In commentationis eius cetera parte consilium mihi erat exprimendi, quid Tertullianus de feminarum Christianarum moribus ipsis modoque vivendi earum censuisset. Officia omnia, quae Tertullianus de habitu probo a mulieribus Christianis postularet, etiam sunt demonstrata. Legimus in Tertulliani opere, quod De cultum feminarum inscribitur, habitum muliebrem duplicem speciem circumferre: cultum et ornatum. Cultum dixit Tertullianus omnia, quae ad mundum muliebris pertinerent, id est: cura cutis, capillorum et earum corporis partium, quae viserentur. Ornatum autem omnia ex auro argentoque ornamenta, gemmas varias ac vestes ornatas purpureasque putavit. Cura corporis a Tertulliano feminis permissa est, nisi ambitionis crimen in ea commitaretur, ornamenta tamen ab eo sine exceptione sunt vetita.

Mulieres Christianae officiorum suorum in cultu oblitae formam sibi a Deo naturaliter datam saepe diabolo rerum istarum praeceptore suadente corrigere solitae sunt. Tertullianus igitur ornamenta omnia a diabolo esse intellexit, quem etiam interpolatorem nature artificemque adversarium (scil. Deo) vocaret. Tertullianus autem putavit Deo, quod non Ipse finxisset, placere non posse. Mulieribus ille mandavit, ne ornamentis pretiosis vestibusque purpureis uterentur. Ornamentum maximum omni feminae Christianae castitas sola humilitasque esse debebat. Nam alteriis viris praeter maritum suum placere Christianae mulieri non est necesse. Ornandum igitur ei non est. Satis placuit marito suo (atque Deo) mulier Christiana, cum erat ipsa pudica, ut ait Tertullianus, modesta moribusque proba.

References

Czuj J., ks. (tł., oprac.): Św. Cyprian, Pisma, t. I: Traktaty, Poznań: Księgarnia Uniwersytecka 1937.

Eisenberg J.: Kobieta w czasach Biblii, Gdańsk: „Marabut” 1996.

Filipiak M.: Historia porównawcza religii. Biblijne źródła katolickiej nauki o małżeństwie i rodzinie, Rzeszów: Wyd. WSP 1991.

Kotula T.: Afryka Północna w starożytności, Wrocław: Wydawnictwo UWr 1972.

Małunowiczówna L.: Strojenie się kobiet w ocenie starożytnych pisarzy chrześcijańskich, „Roczniki Humanistyczne” 17 (1969), z. 3, s. 95-114.

Monceaux P.: Histoire littéraire de l’Afrique chrétienne depuis les origines jusqu’à l’invasion arabe, t. I, Paris: Wyd. E. Lerouse 1901.

Pawłowska B.: Ideał kobiety u Tertuliana, [w:] J. Jundziłł (red.), Partnerka, matka, opiekunka.Status kobiety w starożytności i w średniowieczu, Bydgoszcz: Wydawnictwo WSP 1999, s. 209-222.

Quaquarelli A.: La cultura indigena di Tertuliano e di tertulianisti a Cartagine, „Vetera Christianorum” 15 (1979), fasc. 2, s. 208-211.

Rubinkiewicz R: Apokryfy Starego Testamentu, Lublin: RW KUL 1988.

Sajdak J.: Tertulian. Czasy – życie – dzieła, Poznań: Księgarnia Akademicka 1949.

Seliga S.: Tertullianus et Cyprianus de feminarum moribus pravis, [w:] Munera philologica L. Ćwikliński oblata, Poznań 1936.

Starowieyski M., ks.: Kobieta w starożytności chrześcijańskiej, [w:] Kobieta w kulturze średniowiecznej Europy, pod red. A Gąsiorowskiego, Poznań: PTPN 1995.

Stawinoga R., ks.: Tertulian a świat antyczny, Kraków: Wyd. Zakonu Pijarów 2002.

Śrutwa J., bp: Studia z dziejów Kościoła w starożytności, Lublin: RW KUL 1999.

Taubenschlag R.: Rzymskie prawo prywatne, Warszawa: PWN 1969.

Turek W. (wstęp i oprac.): Tertulian. Wybór tekstów, Kraków: WAM 1999. Ojcowie Żywi XV.

Vidén G.: Women in Roman Literature. Attitudes of Authors under the Early Empire, Göteborg 1993. Studia Greaca et Latina Gothoburgensia nr 57.

Published
2019-10-01
Section
Articles