Recepcja Owidiusza u Seduliusza
Abstract
[Abstrakt tylko w j. łacińskim / Abstract only in Latin]
Quomodo Sedulius Caelius Ovidii versibus usus sit
Auctor huius commentationis de modo Ovidii Metamorphoses in Sedulii Paschali carmine imitandi primum breviter disserit, deinde Ovidii et Sedulii locos communes eadem ratione vel similiter sonantes affert, denique Ovidii et Sedulii sic dictos versus echoicos eadem arte formatos laudat.
Identitas vocum vel similitudo versuum apud utrumque poetam in stili elementis quidem positae sunt, res tamen illorum haud dubie sensu christiano a Sedulio expressae cum veritate evangelica maxime concordes inveniuntur.
Copyright (c) 1999 Roczniki Humanistyczne
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License.