Ἀπάϑεια Boga we wczesnochrześcijańskich wyznaniach wiary. Zarys problemu

  • Remigiusz Popowski

Abstract

[Abstrakt tylko w j. łacińskim / Abstract only in Latin]

Quid sibi velit ἀπάϑεια Dei iuxta symbola confessionesque fidei quae antiquitus ab synodis et scriptoribus christianis praescripta sint

Nomen graecum πϑεια non solam apathiam nec inopiam affectuum nec immortalitatem nec tantummodo dolendi impossibilitatem significat. Ἀπάϑεια verbo πάϑος repugnat, quod in grammatica antiquorum Graecorum post Aristotelem verborum genus passivum declarat. Utrumque nomen apud philosophos Graecos non solum philosophiae moralis, sed metaphysicae, cosmologiae, psychologiae, physicae, quin etiam de rerum cognitione doctrinae proprium vocabulum est. In symbolis confessionibusque fidei Deus impassiblis, immmortalis, invisibilis, aeternus, immensus, increatus, a nullo factus nec creatus nec genitus, immutabilis dicitur. Quae vocabula „apatheiam” Dei demonstrant: Deus nulla mente, nulla hominis aut alicuius rei creatae actione, nec tempore, nec loco comprehendi, nec dolore ac vulnere affici, nec interfici potest. Antinomiam passibilitatis (πάϑος) et impassibilitatis (ἀπάϑεια) Iesu Christi, Filii Dei, explicare theologorum ac philosophorum erat.

Published
2019-08-03
Section
Articles