Życie Sofoklesa. Wstęp − Przekład − Komentarz
Abstract
[Abstrakt tylko w j. łacińskim / Abstract only in Latin]
Vita Sophoclis. Introductio − Translatio − Commentum
Commentarii de vita et scriptis trium principum tragicorum, Aeschyli, Sophoclis Euripidisque, ab antiquis auctoribus libris non paucis expositi mature neglecti omnes perierunt. Ex his rei scaenicae et historiae Graecorum litterariae scriptoribus breviora, quae grammatici composuerant, viri docti, qui medii aevi temporibus in litteris versabantur, acceperunt et eis usi excerpta suffecerunt. Haec excerpta per codices propagata, etiam si non tales omni ex ad nos pervenerint quales eorum auctores reliquerant, tamen ea aetate sunt compositae, qua satis ampla antiquiorum fontium copia superessent. Vita Sophoclis in multis poetae manuscriptis tradita, quae in hoc nostro articulo in linguam Polonam transfertur, commentatur brevique introductione illustratur, est etiam ex eo genere excerptorum. Quamquam non dubitandum esse videtur, quin eius auctor fontibus qui ab grammaticis Alexandrinis sunt profecti usus sit, tamen huic non obstat, quod Vita Sophoclis falsa et commenticia non pauca continet. Quam ob rem in commento nostro quae explorata testium fide certo aut probabiliter dici posse vedeantur ab falsis et ex nihilo fictis, quantum fieri poterit, segregamus.
Copyright (c) 1995 Roczniki Humanistyczne
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License.